monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 22
Misericordia autem Domini a saeculo est, et usque in saeculum saeculi super timentes eum: et iustitia eius super filios filiorum. Exposita est prius veraciter humana conditio propter insolentium praesumptiones illicitas; nunc insinuat spem, quae fideles debeat consolari: quia licet per nos simus fragiles et caduci, per misericordiam Domini reddimur absolute perpetui; ut et quam fragiles simus debeamus advertere, et quid per Domini gratiam consequamur, possimus audire. Et nota quod dixit, a saeculo, id est, cum administrari coeptus est mundus, et diversae creaturae auctoris sui munere proruperunt. Unde et mihi videtur hic convenienter adverti, et Adam (sicut multi Patrum dixerunt) a Domini fuisse gratia revocatum, quando ipse primus in saeculo fuit, sicuti etiam Abel, Noe, Abraham et caeteri Patres, qui tamen in saeculo, sed non a saeculo fuerunt. Nam quod sequitur, et usque in saeculum saeculi, aeternitatem Domini absolute designat: quoniam et ille ante saeculum, et in saeculo, et post istud saeculum misericors esse monstratur. Considera etiam quod addidit, super timentes eum, ne et illi hoc in se crederent esse faciendum, qui ei sceleratis ausibus obedire contemnunt. Sequitur, et iustitia eius super filios filiorum. Filios (sicut saepe iam dictum est) uniuscuiusque actus debemus advertere; filios filiorum, operum nostrorum iustissimam retributionem. Nam sicut nos operam nostram quodammodo generamus, ita nobis retributiones rerum nostrae generant actiones. Hanc unusquisque iustus recipiet, cum in aeterna fuerit beatitudine collocatus. Multi enim fidelium filios non habuerunt, aut sterilitatis eventu, aut virginitatis studio. Quod si ad litteram velis advertere (quod absit) plurimi sanctorum ista promissione fraudantur. Nam et in subsequentibus spiritualiter dictum esse declaratur.