monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 21
Quia spiritus pertransibit in eo, et non erit; et non cognoscet amplius locum suum. Ad hanc similitudinem comparatio superioris versus expressa est. Describit enim quid sit homo, id est, spiritus pertransiens mundum, scilicet praesentem, in quo diutissime non potest permanere. Audiant qui superbiunt et se gaudent mundana felicitate subvectos, sic spiritus relinquere nostra corpuscula, quemadmodum solent flumina loca inundata transire. Illa enim spatia quae plena videntur esse torrentibus, quam sunt vacua cum recedunt. Non est ergo de fugitivo flatu praesumendum, sed hic potius agendum, quod prodesse novimus in futurum. Et ne forsitan aliquis per metempsychosim crederet ad hunc mundum animas esse redituras (sicut nonnulli putaverunt dementium), addidit, et non cognoscet amplius locum suum, hoc est in hoc saeculum non potest redire, ubi suam vitam possit iterare. Convicta est imbecillitate sua humana fragilitas. Audisti, homo, quid sis, audi quid eris, si Dominum minime timere despexeris. Quae figura dicitur parison, id est aequatio sententiae, quoties bona vel mala coniunctim membris dissimilibus alligamus.