monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 20
Homo sicut fenum dies eius, et sicut flos agri ita floriet . Sunt species definitionum quae per rerum similitudines aliquas explicantur, ut est illud: Ego sum via, veritas et vita . Sic et in hoc et in subsequenti versu constat esse formatum. Quemadmodum si interroges, quid est homo? respondetur, fenum dies eius, quod summa hilaritate pullulat, sed celerrima velocitate desiccatur. Fenum est quod pluviis velociter in auras caput erigit, sed in ardoribus colla deponit. Et ne forsitan aliquid soliditatis hanc comparationem putares habere, addidit, et sicut flos agri ita floriet. Flos agri multo celerius transit quam feni viriditas permanere monstratur. Sed quamvis pulcherrimum videatur esse dum pubet, multum fugitivum cernitur esse dum corruit. Ita enim et imbecillitas humana pulchre crescit, ita saeculi honores divi tiaeque gratissimae sunt, sed non ad finem longissimum perducuntur. Veraciter ergo his rebus transitoriis humanitas comparatur, quia robustis viribus destituta, in casum mortis prona semper celeritate festinat.