monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 19
Quia ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod pulvis sumus. Hoc comma ad superiora iungendum est. Causa enim redditur cur misereatur ut pater: scilicet quoniam nosmetipsos ab illa naturali dignitate deiecimus, et a factura Creatoris repulsi, figmentum esse monstramur. Merito ergo subveniri sibi postulat, qui spem in viribus propriis non habebat. Sequitur, Memento, Domine, quod pulvis sumus. Dicit enim, Memor esto, Domine, non quia nos ex limo creasti , non quia immortales tua largitate fecisti, non quod ad imaginem et similitudinem tuam plasmare dignatus es, quia ista omnia invidiam magis excitare poterant peccatori; sed quia in pulverem nunc redacti sumus ariditate peccati. Miserere eis qui se infeliciter perculerunt: subveni qui in illo munere tuo minime consistere voluerunt. Tu enim solus pius es peccatoribus, quia delinquentes se graviter perculerunt.