monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 18
Vers. 13. Sicut miseretur pater filiis, ita misertus est Dominus timentibus se. Ecce iam non extraneis neque longinquis comparationibus agitur; sed ad ipsa viscera pietatis vocabula sociantur. Sic enim miseretur ut pater, sed quibus ipse pater est; sic corripit ut filios, sed qui regni eius haeredes esse meruerint. Sequitur, ita misertus est Dominus timentibus se. Dum dicit, ita, designat nobis paternae correctionis affectum. Pater enim carnalis qui vult filium suum bonis actibus erudire, frequenter eum corripit, frequenter flagellat, sicut Salomon ait: Si diligis filium tuum, frequenta ei flagella , cum adhuc tener est , etc. Ipsi enim parentes vere diligunt filios suos qui eis sub pietate districti sunt. Sic et Dominus noster flagellat omnem filium quem recipit, et timentes se ad studium bonae voluntatis adducit.