monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 17
Quantum distat oriens ab occasu, elongavit a nobis iniquitates nostras. Dedit aliam pulcherrimam comparationem beneficio divino. Oriens est initium bonae vitae nostrae, occasus malae conversationis affectus. In occasu enim eramus, cum peccati vinculo tenebamur astricti; in oriente autem sumus, quando per aquam regenerationis nos Sol verus invisitat, et tenebras facit nostrorum discedere peccatorum. Tantum ergo iniquitates nostrae a nobis longe sunt, cum nobis peccata nostra donantur, quantum potest clara dies a tenebrosa nocte distare. Sive per orientem significat regnum Dei; per occasum vero gehennam, quae tantum a beatorum sede dissociata est, quantum dicit ille pauper in Abrahae sinibus constitutus: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est .