monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 16
Quia secundum altitudinem coeli a terra, confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum. Diligentius perscrutemur quid sibi velit ista comparatio. Tanto maiorem dicit a meritis eorum misericordiam Domini quam retribuit fidelibus suis, quantum potest a terra coeli summitas elevari. Qua comparatione illud quoque significatur, quia sicut coelum terras operit, et competentia beneficia temporibus suis homini tribuit, modo pluvias influendo, modo praestando serena, modo ipsum aerem ventis saluberrimis temperando: ita et misericordia Domini fragilitati nostrae noscitur diversa praestare; sustinet enim ut corrigat, flagellat ut erudiat, probat ut praestet, et per diversas operas beneficiorum una voluntas est subvenire peccantibus. Sed ut totius sententiae virtus possit intelligi, breviter dicendum est: Si fas est ut coelum non cooperiat terras, potest fieri ut Dominus non protegat sibi purissime servientes.