monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 15
Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, Sententia generalis est, quia nemo est qui eius gratiam gratis non habeat, dum lex sub peccato cuncta concludat, sicut testatur Apostolus: Omnia Deus conclusit in incredulitate, ut omnium misereretur (Ibidem, 32). Ille tamen communiter bonis malisque spiritum donat, salutem tribuit, indigentias adimit, et generaliter bonus est. Addidit, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis; scilicet quoniam supplicantibus ita pius est, ut tunc magis eum dignetur absolvere, quando se studuerit unusquisque, adhibita satisfactione, damnare.