monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 13
Misericors et miserator Dominus, patiens et multum misericors. Misericors est qui natura sua clementissimus approbatur. Miserator, quando misericordiae suae dona largitur. Potest enim aliquis misericors et miserator esse in una duabusque causis; misericors autem et miserator naturaliter praeter Dominum nullus poterit inveniri. Sed hic ideo misericors praemissum est, ut miseratorem Dominum non ad tempus, sed iugiter approbares. Haec figura dicitur paronomasia, id est denominatio, quae similitudine sermonis concitat audientis affectum. Adiecit, patiens, quod necesse est consequi misericordem; nullus enim misericors, nisi qui et patiens. Sic enim et Apostolus dicit: An divitias bonitatis eius et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ? Ipse autem de se dicit: Haec fecisti, et tacui. Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis . Sequitur, et multum misericors. Multum revera misericors, qui audiens omnino blasphemas voces, Solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et impios : vitalem spiritum magna pietate largitur; exspectat errantes, ut debeant sua perperam commissa damnare.