monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 12
Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas. Superius dixerat quas retributiones in illo saeculo plebs beata mereretur; nunc autem veniens ad secundam narrationem, per unius exemplum probat quanta et hic praestiterit servis suis ne quis de futura retributione dubitare potuisset. Sed intende quemadmodum Moyses et Israel indicatus est distinctione verborum. Notas fecit vias suas Moysi, quando ei iustitiam suae potestatis aperuit, ut legem conscriberet, mores doceret, et in vias Domini perfectae fidei gradibus ambularet. Sequitur, filiis Israel voluntates suas. Hic voluntates posuit, non vias, quia non omnis Israel, suscepto verbo Domini, in eius iussionibus ambulavit. Scimus enim quas seditiones populus ille fecerit, ut voce iudicis mereretur audire: Populus hic dura cervice est . Ideoque ergo illis voluntates Domini, non vias innotuisse dicit, quia multa pars eorum viam Domini declinare praesumpsit. Sic autem Moysi exemplum hic positum intellige, ut tamen hoc quotidie Dominum et operantem, et usque ad finem saeculi operari posse cognoscas.