monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 11
Faciens misericordias Dominus, et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Postquam dixit retributiones Domini, quas hic conversis in illo saeculo veraciter creditur posse praestare, nunc dicit breviter, quia Dominus misericordias faciat sperantibus, et vindictam praestet patientibus cunctis iniuriam; ut nullus in eis possit dubitare quae dicta sunt, quando ipsum Dominum tali definitione monstratum esse cognosceret. Hic enim versus per modum definitionis edictus est, quando per illud quod singulariter efficit, aliquis indicatur. Nam interroganti tibi quid sit Dominus? respondes: Faciens misericordias et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Quapropter abunde designatus est Dominus Deus, cum nulli alteri possit convenire quod dictum est. Illis autem misericordias facit qui miserti fuerint, sicut in Evangelio dicit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur . Sequitur, et iudicium omnibus iniuriam patientibus. Hoc illis promittitur qui patientiae munere decorantur, de quibus ait: Mihi vindictam, et ego retribuam . Nam qui se manu desiderant ulcisci, furoremque suum inimici persecutione satiare contendunt, vindictam Domino non reservant, quia se credunt posse distringere, quod deberent a Iudice postulare . Dedisti, sanctissime propheta, animae tuae salubre consilium, in quo se et mundus sentiat consolatum; sic enim tibi locutus es, ut nobis diceres; sic tibi profuisti, ut et nos sine dubitatione salvares.