monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 10
Qui coronat te in miseratione et misericordia: renovabitur sicut aquilae iuventus tua. In his tribus versibus exponuntur sub quinaria divisione retributiones futuri saeculi, quas sanctis suis Dominus pia miseratione largitur. Quae figura dicitur synathroismos, id est congregatio, quando in unum cumulum aspera crimina aut nimis suavia beneficia colliguntur. Primo enim fit propitius peccatis eorum, quando remissis delictis in pace dignatur suscipere peccatores. Secundo, sanat omnes languores fidelium, cum securitas et immortalitas aeterna in resurrectione conceditur, id est, Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem . Tertio, redimet de interitu vitam nostram, quando nos ab aeternae mortis calamitate submoverit; scilicet, ut non audiamus: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Quarto, satiat in bonis desiderium beatorum, cum eis dicitur: Venite, benedicti Patris mei (Ibidem, 34). Quinto, coronat in miseratione et misericordia sua, quando iam beatis praemia digna restituit , sicut dicit Apostolus: De caetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex . Hoc forte significant quinque panes, unde populi longa ieiunia satiavit: quoniam haec et his similia in magnum mysterium praecessisse noscuntur. Sed perscrutandum est cur aquilae introducatur exemplum. Huic avi iam aetate provectae, supernum labium cornea inflexione nasutum, tantum fertur excrescere, ut ei non sit liberum escas solita libertate decerpere, quae intelligens unde sibi periculum vitae possit accidere, os suum in saxo dicitur expolire, usquequo omnia sibi eius impedimenta submoveat. Quo facto in antiquam valetudinem corporis sui, escarum solita perceptione revocatur. Sic anima in pristinam sanitatem revertitur, si peccata sua in petra quae est Christus Dominus expolire non desinat. Revertitur enim ad cibos salutares, quando delicta, quae sunt impedimenta aeternae vitae, Domino praestante, respuerit.