monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 6
Benedic, anima mea, Dominum, et, omnia interiora mea, nomen sanctum eius. Sciens propheta mentes hominum variis illusionibus subiacere, nec semper in vera contemplatione defixas, animam suam vir sanctus alloquitur, ut cum fuerit diversis cladibus liberata, beneficiorum omnium recordetur auctorem: ne sibi aut alteri cuiquam putet esse tribuendum, quod a solo Domino constat esse concessum. Est enim gratum et honestissimum dicendi genus cum anima loqui, ut universi intelligant omnimodis appetendum, quod sibi saluberrimum propheta noscitur dedisse consilium. Sequitur, et omnia interiora mea nomen sanctum eius. Interiora sunt animae, cogitatio multiplex, virtusque rationis. Ipsam quippe voluit cum anima convenire, ut harmonia fideli laus Domini adunatis viribus assonaret. Saepe enim anima vult aliquid agere, et per phantasticas imaginationes eluditur. Sed vir sanctus in Domini laude nihil a se voluit deviare, sed omnia uno concentu canere, quae culpabiliter sibi poterant discrepare.