monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 102, 2
Post illas beati pauperis humillimas preces et tam magnae poenitentiae gemitus explicatos, totus hic psalmus Domini laude repletus est; ut pia dispositione praecedentes lacrymas praeconiorum gaudia sequerentur. Et ideo (sicut saepe diximus) ipsi David positum est, ne quid ad istum terrenum regem referre deberemus, quia superna laus manifestis sensibus explanatur. Est enim lucidus et tituli sui claritate consimilis, ut sine difficultate dictorum psalmi continentiam intelligere debeamus.