monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 36
Vers. 30. Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi, et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur. Prudentissime nimis atque utiliter oratione completa, pauper ille sanctissimus, de peccatorum suorum remissione, et de spe futura resurrectionis exsultans, venit ad terminum psalmi: ubi omnia sub brevitate concludens, se cum sanctis eius habitaturum esse congaudet, ubi est spes gloriosa fidelium, et requies aeterna iustorum. Filios servorum tuorum, discipulos prophetarum et apostolorum dicit, quos per fidei uterum sancta praedicatione genuerunt; quibus ait Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio ; hoc etiam ad Timotheum scribens in capite dixit Epistolae: Filio charissimo , quem utique genuerat fide, non corpore. Inhabitabunt ibi, locum beatitudinis significat quem Dominus habet; de quo dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, ibi sint et hi mecum , in regno scilicet illo perpetuo ubi gaudium aeternum est, et nunquam finienda securitas. Sed ita filios servorum ibi cum Domino esse cognosce, ut et ipsos servos, id est apostolos et praedicatores eius esse non dubites. Nam si discipulis locus beatitudinis datur, nunquid ipsis magistris est forsitan abnegandus? Sed usus Scripturae est aliquando minora dicere, ut et maiora ibidem complexa videantur, ut in alio psalmo dictum est: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas . Ibi enim minora dicta sunt, ut simul et maiora crimina sentirentur. Sequitur, et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur. Semen eorum significat opera fidelium, quae in hoc mundo seminantur, ut in illa aeternitate eorum laudabilis fructus appareat. Et intende quare sit positum, dirigetur; scilicet quoniam quae ibi suscepta fuerint, in aeterna directitudine collocantur, ubi nihil pravum, nihil potest esse distortum, sed sancti eius cum Domino Salvatore recta atque stabili voluntate gaudebunt.