monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 22
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam. Haec contra saeculi istius superstitiones nefarias depromuntur: quia tunc non timebatur verus Dominus, quando mundus devotus idolis serviebat; postquam vero adventus eius salutaris infulsit, gentes conversae sunt per timorem: de quibus superius ait, et terrae eius miserebuntur. Reges quoque terrarum eius gloriae crediderunt, id est qui corpora sua divinis regulis infrenantes, sui imperatores esse (Domino praestante) valuerunt. Et hi sunt de quibus superius dixit, Quoniam beneplacitos habuerunt servi tui lapides eius. Ipsi enim iam gloriam Domini verissime cognoscunt, qui in assumpta fidei firmitate consistunt.