monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 17
A facie irae et indignationis tuae: quia elevans elisisti me. Comma istud ad superiora connectitur, ut grandis illa poenitentiae magnitudo ex ira et indignatione Domini nasceretur. Dicit enim: A facie irae et indignationis tuae. Ira et indignatio faciem non habent corporalem, sed timentibus sub imaginatione semper apparent. Unde hic potenter ipsa energia formidantis expressa est: quia eum peccatoribus noverat comminari, dicente Ieremia: Voravit eos leo de silva, et lupus ad vesperam vastavit eos . Et apostolus Petrus commonet: Vigilate (inquit) et orate, quia adversarius vester diabolus ut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret . Merito ergo irati Domini faciem formidavit, quem per prophetas suos talia peccatoribus praedixisse cognovit. Ira enim ad ultionem pertinet, indignatio ad motum animi mediocrem. Indignamur siquidem et filiis, irascimur autem impetu grandiore iure puniendis. Addidit, quia elevans elisisti me. Quamvis unius pauperis persona introducta videatur, tamen (sicut saepe diximus) bona malaque generis humani prudentissimus enumerator insinuat. Elevat enim Dominus suis beneficiis creberrime peccatores, quibus opes confert, vitam concedit, saeculi gloriam largitur, et in omnium facit celebritate versari. Sed dum in superbiam tumida mortalium corda conscenderint, tanquam moderator eximius a collata largitate subtrahitur; ut illi solerter advertant non fuisse propria bona, quae subito probantur erepta. Sed hanc elisionem felicem esse non dubium est, sicut alibi dictum est: Bonum mihi quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas . Inde enim compunctio nascitur, inde animarum medicina praestatur. Quod et iste poenitens non ingratus, sed potius emendatus, enumerat.