monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 15
Tota die exprobraverunt me inimici mei; et qui laudabant me adversum me iurabant. Diabolicae constat esse malitiae, ut servos Dei quos tyrannica non potest praesumptione comprimere, artificiosa potius illusione decipiat; ut qui apertis terroribus non cedunt, derisoria magis increpatione flectantur. Quae figura dicitur ironia, id est irrisio, quae aliud quam conatur ostendit. Quapropter istum affligentem se et velut inaniter laborantem peccatores graviter irridebant. Et ut cresceret ipsius opprobrii magnitudo, dicit eos in ipsa detestatione iurasse. Sic enim consuetudo est perversis dicere: Si talem vitam non habeam qualem iste sustinet, qui iam non vivis hominibus, sed cadaveribus potius videtur esse consimilis. Laudaverant enim prius, cum saeculari vita frueretur; postea sub iureiurando detestati sunt, quando eum similem mortuis aestimaverunt.