monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 14
Vigilavi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio. Venit ad tertium genus, quod idem similitudine passeris indicatur; ut qui mundi crimina lugebat, per omnium satisfactionum modos discurrere videretur. Passer est avis parva, sed nimia sagacitate sollicita, quae nec facile laqueis irretitur, nec per ingluviem ventris escarum ambitione decipitur. Haec propter infirmitatem suam, ne aut ipsa a praedatore capiatur, aut fetus eius serpentinis devorentur insidiis, inter aves unica cautione munita, ad domorum fastigia celsa concurrit, ut a suspectis casibus reddatur aliena, quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito comparatur, qui diaboli insidiosa formidans, specialiter ad Ecclesiae septa se conferens, in eius fastigio vigilans tutissime perseverat. Unicum dixit, propter charitatem quae ex multis unum facit. In aedificio, propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis. Considerandum est etiam quemadmodum iste supplicans a maioribus avibus pelicano et nycticorace coepit, et pervenit usque ad passeris minutissimam parvitatem: quoniam gradatim poenitudo descendens, primo loco grandis est, secundo mediocris, tertio consuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hae autem aves per figuram parabolen hominibus comparantur, genere discrepantes, sed consuetudinum qualitate consimiles. Quod argumentum comparationis dicitur ex maiore ad minus; multo enim maior est homo quam passer.