monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 13
Similis factus pelicano solitudinis : factus sum sicut nycticorax in domicilio. Per haec nomina volucrum (ut arbitror) diversa nobis poenitentium genera declarantur. Pelicanus enim avis Aegyptia est, ciconiis corporis granditate consimilis, quae naturali macie semper affecta est, quoniam (sicut physiologi volunt) tenso intestino per viscera quidquid escarum accipit, sine aliqua decoctione transmittit. Hinc fit ut adipe proprio minime farciatur, quia parvissimo ciborum succo reficitur; quae non gregatim ut caeterae aves volat, sed delectatione se solitaria consolatur. Eorum unum genus dicitur esse quod stagnis inhabitat, aliud (sicut dictum est) quod in desertis locis secretisque versatur. Per hoc igitur avium genus pulcherrime significantur eremitae, qui hominum consortio derelicto, timore Domini remota se afflictione discruciant. Sequitur, factus sum sicut nycticorax in domicilio. Aliud genus introducitur poenitentis . Nycticorax Graeco vocabulo dicitur noctis corvus, quem quidam bubonem, quidam noctuam esse dixerunt: alii magis corvo magnitudine et colore consimilem, quem specialiter in Asiae partibus in veniri posse testantur. Istum sicut diei fulgor abscondit, ita adventus noctis producit et contra consuetudines avium, tunc magis vigilare et escas quaerere incipit, quando se in soporem animantia cuncta componunt. Ita et poenitens iste nocturno tempore escas animae sollicita curiositate per quirit: modo psalmodiae operam dando, modo eleemosynas faciendo, modo carceres occulte visitando, solum Deum vult habere testem, cui caligo noctium non tollit aspectum. Et nota quia sicut pelicanus designat eremitam atque solitarium, ita nycticorax illum declarat qui se domicilio suo retinens a publica visione remotus est.