monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 9
Vers. 3. Inclina ad me aurem tuam; in quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Multis quidem modis, sed una petitio est, ut orationem pauperis Dominus exaudire dignetur. Quae figura Graece dicitur epimone, Latine repetitio, quoties diversis verbis eadem dicitur sub iteratione sententia; quod per hos tres versus a principio factum esse declaratur. Inclina aurem, praebe, dicit, auditum; unde et auris ipsa ab auditu dicta est; quia non erant merita, quae se ad ipsum erigere potuissent. Auris vero Domini pro clementia ponitur, qua preces supplicum benignus exaudit. Nam cum totos audiat, totos videat, solos illos audire dicitur, quibus praestare dignatur. Sequitur, in quacunque die invocavero te, velociter exaudi me. Quantum se in humilitate poenitens iste prona mente prostraverat, tantum in ipsa supplicacatione crescebat. Nam dum prius dixisset, Inclina ad me aurem tuam, iam confidentius petit ut celerius mereatur audiri; nam qui velocitatem postulat, de impetratione securus est.