monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 7
Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat. Videns propheta ante adventum Domini humanos crescere indesinenter errores, personam pauperis convenienter assumpsit, qui calamitates mundi poenitentiae humilitate defleret; ut cito illi misericors subveniret, quem tot mala adunato fasce deprimebant. Dicit enim: Domine, exaudi orationem meam, scilicet eam quam pius allegator pro totius mundi liberatione fundebat. Sanctorum enim consuetudo est sic dolere calamitates alienas ut proprias, sicut Apostolus ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror ? Sequitur, et clamor meus ad te perveniat. Noverat hic pauper doctus lege divina, precibus peccatorum nubem quamdam frequenter opponi; de qua Ieremias dicit: Opposuisti nubem, ne transeat oratio nostra . Habacuc quoque propheta idem dicit: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te iniuriam accipiens, et non intendes ? Quapropter memor istarum rerum anxius suum clamorem festinabat ad Dominum pervenire, ne delictis impedientibus remedium a Domino tardaret accipere, qui multis probabatur calamitatibus subiacere. Primo enim posuit orationem, nunc adiecit clamorem; ut studia supplicationis crevisse cognosceres, cuius orationem in clamorem maximum prorupisse sentires. Hunc autem modum sanctae orationis servandum devotissimus Christianus intelligat, ut idipsum cogitet quod orat, ipsum respiciat mente cui supplicat, omnes superfluas cogitationes excludat, aliud non admittat extraneum: ne (ut ait quidam) purissimis fontibus apros immittere videatur improvidos. Hinc etiam sancti Ambrosii secundum Apostolum , horae sextae roseus hymnus ille redoluit; ait enim: «Orabo mente Dominum, orabo simul spiritu: ne vox sola Deo canat, sensusque noster alibi ductus aberret fluctuans, vanis praeventus casibus.» Tunc enim Deo accepta est oratio canentium, si pura mens idem gerat quod explicat vox cantici.