monumenta.ch > Hieronymus > csg7.87 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 101, 2
Quamvis aliqui praesentem psalmum Domini Salvatori aptandum esse putaverint, conveniens tamen videtur afflicti magis et gementis pauperis, sicut et titulus ipse continet, introducere in hac relatione personam, quia multa sunt quae illi immaculatae sanctae incarnationi nequeunt convenire. Et primum, quod anxius nusquam fuisse legitur Dominus Christus. Anxius est enim qui in gravi discrimine constitutus, nullam partem, quam sequi debeat, novit eligere. Deinde quod in textu psalmi habet: Oblitus sum manducare panem meum; et illud: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam. A facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me. Et alia quae cum labore maximo vindicantur, si ipsi Domino consentiamus aptari. Sed quoniam graviter vulneratum, et duris calamitatibus plenum, orationem fundere conveniebat assiduam, anxii pauperis persona congruenter apposita est; cuius vocem nec verecundia ulla comprimeret, nec indigentiae necessitas abstineret. Nam cum dicit, coram Domino, talem orationem vult intelligi, quae de sacculis animae ante pedes regios quasi aurei metalli copia decora fundatur. Vix enim reperies (sicut quidam dixit) ut oranti cuiquam non aliquid inane et alienae cogitationis incurrat obstaculum, et intentionem qua in Deum mens dirigitur, declinet ac frangat. Et ideo certamen magnum atque saluberrimum est orationi coeptae iugiter imminere, et cum adiutorio Dei obsistere vivaciter suggestionibus inimici, quatenus fixa semper ad Deum mens stabili intentione contendat; ut merito possit dicere quod ait Apostolus: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi . Tales sunt pauperes Christi, qui non solum pro suis malis, verum etiam pro totius mundi calamitatibus intercedere comprobantur. Egent in hoc saeculo, sed sunt locupletes Deo; vitiis vacui, sed virtutibus pleni; despecti hominibus, sed acceptabiles Christo . Nam iste qui se primum lamentabili afflictione discruciat, tanta gloria prophetiae in subsequentibus refulget, ut evidenter possit agnosci quo ibi munere coronetur, quando iam hic spe tanta reficitur.