monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > Matthaeus, 16 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 16
Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Veritas de terra orta est, quando ex Maria Virgine Verbum caro factum est; sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita . Iustitia de coelo prospexit, quando humano generi periclitanti Filius Dei mirabili dispensatione subvenit. Potest et aliter hic sensus intelligi. Veritas de terra oritur, quando confessio peccatoris offertur; iustitia de coelo prospicit, quando fit remissio peccatorum. Quod in publicani illius oratione provenit. Veritas enim de terra orta est, quando ima respiciens, confitendo peccata sua Deum rogabat; iustitia vero de coelo prospexit, cum descendit iustificatus publicanus magis quam ille pharisaeus.