monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 15
Vers. 10. Misericordia et veritas obviaverunt sibi: iustitia et pax complexae sunt se. Hoc schema dicitur somatopoeia, id est corporis attributio, quando rebus incorporeis corpora tribuuntur. Nam cum misericordia et veritas, pax et iustitia incorporea sint, duabus gressum, duabus dedit amplexum, quod utique constat esse corporeum. Postquam vero dixit ex qua gente esset Dominus nasciturus, nunc quae praestiterit adventus sanctae incarnationis exponit. Ipso quippe praestante, duo Testamenta in unius seriem copulationis adducta sunt; in Novo enim misericordia est, in qua per gratiam liberatur genus humanum; in Veteri veritas, ubi lex et prophetarum annuntiatio continetur; sicut in septuagesimo psalmo iam dictum est. Haec autem duo sibi obviaverunt, non ad exercendam contrarietatem, sed ad gratiam promissae perfectionis implendam. Unum quippe constat factum, quod temporibus probabatur esse divisum. Et ut genus ipsum foederis evidenter exprimeret, hoc ipsum varia nominum iteratione geminavit, amplexu quodam dilectionis duas res, id est iustitiam et pacem in mutuam protinus venisse concordiam. Quod fieri solet, quando se homines post longum tempus videntes, nexu brachiorum studio charitatis astringunt.