monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 14
Et in eos qui convertuntur ad ipsum: verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. Qui convertuntur ad ipsum, significat poenitentes, qui mundi pestifera libertate derelicta, felicia eius eligunt subire servitia. Nam cum orbis universus idolorum turpissima devotione flagraret, soli Iudaei putabantur prope timere Dominum, qui per Moysen lege suscepta, uni Deo videbantur esse devoti. Sed ideo dictum est: prope timentes, quia carnaliter omnia gerentes, diversis eum culpis contumaciter irritabant. Non enim timere, sed prope timere dicti sunt qui legem ipsius carnaliter, non spiritualiter acceperunt. Ut autem hoc de ipsis dictum intelligas, sic et Apostolus ait: Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui eratis longe; et pacem his qui prope . Sed quamvis tales fuissent, tamen Dominus Salvator de ipsorum elegit carnaliter gente procreari. Inde enim Virgo Maria quae peperit Christum: ibi conversatus est Dominus; ibi miracula, quae a fidelibus et leguntur et creduntur, effecta sunt.