monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 13
Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos. Venit ad tertiam partem, in qua pulcherrimo schemate praedicat Domini Salvatoris adventum. Nam postquam deprecatus est ut ei Dominus appareret, quasi petitionis suae compos, subita illuminatione completus, dicit: Audiam, id est, non mihi loquendo officiam, qui iam sentio me accepisse quod credam. Quod genus locutionis Scripturae divinae proprium esse cognoscimus, quando nihil tale (ut arbitror) in libris saecularibus invenitur. Vides prophetiae potentiam hoc dicto fuisse revelatam. Intus enim loquitur Dominus, id est Spiritus sanctus, ut Psalmista foris fari posse videatur; intrinsecus audit, ut extrinsecus audiatur; dicit tacitus propheta, quod verberato aere a populis possit audiri. Sequitur, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos. Pax Dei Christus est Dominus, quam locuturum dicit Spiritum sanctum, quoniam est de eius incarnatione dicturus. Plebi dixit, sed suae, non indevotae, id est sanctis qui Deo Domino probabili conversatione placuerunt. His enim pax est Dominus Christus, infidelibus autem scandalum et stultitia, qui bellum in sacrilega mente patiuntur, quia pacis auctorem rectis semitis non sequuntur. Sed hunc versum paulo diligentius perscrutemur, quoniam scelestas mentes veritatis ipsius attestatione convincit. Hic enim evidenter expressum est quid sit Spiritus sanctus, id est Dominus Deus. Ubi sunt qui dicunt Spiritum sanctum Patre et Filio esse minorem, et ita esse subiectum, ut putetur voluntatis suae iudicium non habere? Audiamus Spiritum sanctum, qui in propheta suo sponte loquebatur Dominum esse Deum. Nam et in Actibus apostolorum de ipso aperte legitur Deum esse Spiritum sanctum, dicente Petro Anania: Cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto ? Et post paululum, ostendere volens qui sit Spiritus sanctus, dicit: Non es mentitus hominibus, sed Deo . Nam idem Petrus in Epistola sua dicit: Spiritu sancto misso de coelo, in quem concupiscunt angeli prospicere . Qui si aequalis non esset, non in baptismo in nomine Deitatis Patri et Filio reverendissimo honore coaequaretur, sicut ab ipsa Veritate prolatum est: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti . Quod solum testimonium debet humano generi valde sufficere, quia ubi unum nomen Deitatis dicit, ibi aut naturae aut potentiae diversitas non habetur.