monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 12
Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Sciebat quidem Dominum esse venturum, sed rogat ut haec beneficia non tantum oculis carnalibus videat (sicut caeteri non credentes), sed purissimo cordis intueatur aspectu. Misericordia enim Patris salvator est Dominus, quem sibi illuminatione verae fidei cohors beata poscebat ostendi, non tantum carnis velamine coopertum, sed potentiae suae claritate conspicuum. Nam idem cum de ipso diceret, addidit, da nobis, id est, concede salutare tuum quasi amplectendum, quasi possidendum, quasi munere aeternae gloriae perfruendum. Perfidis enim tantum apparuit, non etiam datus. Da ergo dicit, ut cum in mente nostra coelesti dono recipitur, nullis tentationibus auferatur.