monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 11
Deus, tu convertens vivificabis nos; et plebs tua laetabitur in te. Mirabili Dominum pietate deprecatur: probans quia conversionem nostram de meritis non habemus, sed eius munere provenit, quando pro se aliquid animus salutariter concupiscit. Dicit enim: Deus, tu convertens vivificabis nos; id est, quia tu praemittis conversionis votum, ut ad vitae pervenire possimus introitum. Quod cum donaveris, tunc illa plebs prospere laetabitur in te, quae infeliciter gaudebat in se. Hoc enim provenit conversis, quando suscipere coeperint beneficia Salvatoris.