monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 10
Non in aeternum irascaris nobis, neque extendas iram tuam a progenie in progeniem. Sciebat Domini patientiam impia hominum sustinere peccata, et ideo rogat ut non eos aeterna damnatione percellat, sed invitando demulceat, sustinendo lucretur, commonendo recorrigat, quod tamen eum facturum esse noscebat. Perscrutandum est autem quod duas progenies posuit: prima est enim (ut quibusdam placet) ab Adam usque ad Christum, secunda quae per gratiam baptismatis usque ad finem saeculi peracta concluditur. Petit ergo, ut quia priori generationi pro pertinaciae suae qualitate iuste iratus est Dominus, ne secundae generationi idem velit irasci; quae, etsi a peccato immunis esse non potest, tamen per gratiam baptismatis, et satisfactionem confessionis culparum suarum sordibus desiderat expiari.