monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 9
Converte nos, Deus salutaris noster; et averte iram tuam a nobis. Cum superius dixerit, operuisti omnia peccata eorum; modo quasi noviter petit, averte iram tuam a nobis. Sed utraque conveniunt, si consideremus tempora peccatorum. Pro illis itaque iniquitatibus quas ante fecerat populus Iudaeorum, prius gratias egit, quoniam adventu Domini omnia probantur esse mitigata. Hic autem pro futuris culpis iterum rogat, quia eos in passione Domini crudelia scelera praevidebat iterum esse facturos. Denique hoc dicit, Converte, ut de persecutoribus defensores fiant, de blasphemis praedicatores, de contradictoribus discipuli. Dicendo autem nos, personam populi, de quibus loquitur sumit. Simili modo accipiendum est, averte iram tuam a nobis, ne gentem Iudaicam debita possit poena percellere.