monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 8
Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae. Interiecto diapsalmate venit ad secundam partem, referens quemadmodum iram suam Dominus mitigare dignatus est, et salus proveniret quibus desperatio pro factorum suorum qualitatibus imminebat, sicut in Evangelio ipse testatur: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel . Sed inspice qua mensura sit positum, Mitigasti. Prosequitur iterum culpas, quas in Dominum Salvatorem Iudaeorum nefanda protervia studio perversitatis exercuit. Ab ira autem indignationis suae, subaudiendum est, quoniam Iudaeorum avertit interitum, dum ad aegrotos medicus, ad pestilentia plenos auctor salutis advenit. Quod non solum ad unam gentem, sed ad beneficium totius orbis aptandum est.