monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 7
Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum. Remittere est debitum relaxare, non causae alicuius interventu, sed pietatis intuitu. Sic Dominus remisit culpam, dum reos pervenire fecit ad veniam. Hoc est quod superius dixit: Avertisti captivitatem Iacob. Captivitas enim peccati fuit, quando mundus idolis serviebat obnoxius; sed veniente Domino Salvatore tecta esse, id est oblitterata non dubium est; cuius adventu et libertas nostra caput extulit, et superbia diaboli confracta succubuit. Sequitur, operuisti omnia peccata eorum. Propitiatio Domini sic evidenter agnoscitur, quando peccata nostra cooperta esse monstrantur. Illorum enim abominatio, nostra absolutio est, et tunc securi reddimur, quando illa ad iudicium non vocantur. Hoc humano generi constat esse collatum, cum salutaris Dominus dignatus est advenire. Et intende quod per hos duos versus figura fit homoeoteleuton, quia similibus litteris dictiones plurimae terminantur; dixit enim: Benedixisti, avertisti, remisisti, operuisti.