monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 84, 2
In finem, Dominum Salvatorem significare constat in titulis, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti . Filiis Core, psalmus. Quid significet Core, saepe iam diximus Hoc tamen in summa commonere sufficiat, hunc psalmum de illis dici qui iam Domino Salvatori sincera mente crediderunt: de cuius primo adventu praesens psalmus tertius approbatur.