monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 20
Domine Deus virtutum! beatus homo qui sperat in te. Tot bona explicare non potuit, quae sanctus suus animus sentiebat; et ideo sub admiratione legendum est: Domine Deus virtutum! qui tanta bona facis, quanta homines referre non possunt. Ad postremum intulit aliquid aliud quam praemisit: Beatus homo qui sperat in te. Quod schema dicitur paraprosdocia, Latine inopinatus exitus; hoc est, cum aliud proponitur, et aliud subiungitur. Intelligamus ergo quantum possumus sensum divinum quam multiplici decore reluceat; ut illud quod multis verbis explicare non poterat, in paucitate concluderet. Beatus est enim qui spem suam in aeterna felicitate posuerit. Beatus cuius bona non occidunt. Sed postremum perfecte beatus est cuius spes in Domino iugiter perseverat.