monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.302 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 18
Quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus; gratiam et gloriam dabit Dominus. Causa redditur quare domus Domini plus debeat diligi quam tabernacula peccatorum. In Ecclesia enim ipsius primum misericordia est, quia de peccatoribus efficit iustos, et veritatem illis promissi praemii non negavit; sicut dicit Apostolus: Qui prius fui blasphemus, ac persecutor et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum ; et paulo post: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex . Ecce utrumque complexus est, et misericordiam Domini et veritatem. Subiungit etiam, gratiam et gloriam dabit Dominus. Ne solam gratiam in hoc saeculo sanctis putares esse collatam, sequitur, et gloriam dabit Dominus. Hic enim primo praestat gratiam, ut peccatores convertantur ad vitam; in futuro dabit gloriam, ut divino munere iustificati, angelorum mereantur esse consortes. Gratia enim dicitur gratis data, sicut ait Apostolus: Si autem gratia non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia . Ipsa est quippe Domini Christi gratia, quae nos praeparat, adiuvat, corroborat, et coronat.