monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 17
Elegi abiectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ipsa sunt atria Domini, in quibus superius concupiisse se et defecisse testatus est, in quibus una dies iuste desideratur: quia semper aeterna est, quae solis adventu non oritur, nec eius finitur occasu; quam non sequitur crastina, nec praecedit hesterna, sed immutabilis manens constat unitate perpetua. Super millia, mundum istum significat, ubi millia dierum sustinent finem, et ab uno illo vincitur quidquid in istorum multiplicationibus aggregatur. Merito ergo talibus desideriis quaeritur, cui nihil simile reperitur. Haec figura dicitur parison, id est aequatio sententiae, quando duae res e diverso ponuntur, sed una magis eligitur; sicut et hic, et superius fecit, et inferius ipse facturus est. Sequitur, Elegi abiectus esse in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Vir sapiens non iudicabat ad carnis oculum, sed ad ipsius veritatis aspectum; ut esset abiectus in domo dominica, quam in gloria saeculi vivere criminosa. O abiectio illa pulchra! o sublimitas ista foedissima! Ipsa est scilicet quae superius dicitur, convallis lacrymarum, palatiis omnibus sine dubitatione superior: ubi etsi ad tempus plangitur, inde tamen sine fine gaudetur. Abiectus enim dicitur, qui humana aestimatione habetur extremus. Sed apud Deum ille magis honorabilis iudicatur, qui propter nomen ipsius inter homines videtur esse despectus.