monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 15
Vers. 10. Protector noster, aspice, Deus; et respice in faciem Christi tui. Venit ad tertium modum, ubi deprecatur innotescere mundo Dominum Salvatorem. Haec non tanquam dubitans vir sanctissimus optat, sed postulat cito fieri quae noverat esse ventura. Et quia per redemptorem nostrum mundum sciebat esse salvandum, petit ut sic aspiciat genus humanum, quatenus in faciem Christi sui respiciat Pater; non quod ille aliquando eum non respicit, sed ut praesentia incarnationis gentibus illum innotescere faceret, qui eis facie probabatur incognitus. Haec figura dicitur hypallage, Latine permutatio, quoties dicitur respici magis ille qui respicit, vel his similia, quae in Scripturis divinis frequenter adhibentur; ut est illud: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum . Ut videat enim dixit, id est, videre faciat. Simile est et illud: Intellige clamorem meum; non quod ille deprecatus intelligat, qui novit omnia sicuti sunt, sed intelligi faciat ab his qui ignorare noscuntur.