monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 14
Domine Deus virtutum, exaudi precem meam; auribus percipe, Deus Iacob. Ut revera unum Deum intelligeres illarum esse virtutum quas superius dixit: Ambulabunt de virtute in virtutem, exclamans ipse quoque professus est: Domine Deus virtutum. Et quis est iste Deus virtutum? Deus Iacob, id est Dominus Christus, qui inimicorum suorum clementissimus supplantator agnoscitur, quando eorum pravas nequitias, ad virtutum semitas facit pervenire directas. Sive illud mavult intelligi, ut sicut Iacob fecit Israel vocari, quia viderat Deum, et istum quoque fidelissimum, qui hic loquitur, faceret maiestatis suae aeternam gloriam contueri.