monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 13
Ambulabunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion. Virtus primum erat in lege, nunc est virtus in gratia; sed iucundior ista quae redimit , quam illa quae iudicat. Praestet ipse qui utrumque dedit, ut quoniam bona per legem peccatores suscipere non meremur, absolutionem nobis per gratiam conferre dignetur. Intelligat tamen Christianus de virtute in virtutem sibimet ambulandum, ne se remittat ad otium. Sequitur, videbitur Deus deorum in Sion. Ecce duas illas virtutes in unam dicit Christi convenire personam. Ipse enim visus est Ierosolymis in Sion monte, qui legem dedit et gratiam. Deum vero deorum quemadmodum debeamus advertere, proxime in octogesimo primo psalmo iam dictum est: quia et sanctos viros Scriptura divina deos appellare non desinit. Sic enim dicitur Deus deorum, quemadmodum Rex regum, Sanctus sanctorum, et Dominus dominantium. Videbitur, dixit, non, intelligitur, quia illud erat omnium, istud vero paucorum.