monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.106 r > sectio 4 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 11
Beatus vir cuius est auxilium abs te, Domine; ascensus in corde eius. Decursa contemplatione felicitatis futurae, venit ad secundum modum, ubi Dei famulum etiam hic ostendit beatum: ne putarentur fidelibus praemia vel hic in totum fuisse subtracta. Dicendo enim, auxilium abs te, Domine, prodidit hic labores colluctationesque difficiles. Adiecit, ascensus in corde eius. Utique illi beato cui est auxilium a Domino, ascensus est in corde, quia semper proficit, semper ascendit, et quantum Dominus praestat auxilium, tanto altius elevatur ad coelum. Tale est enim (verbi causa) quod dicimus, cum vicerit quis libidinem auxilio Domini, ascendit primum gradum; cum dominatus fuerit superbiae, salit alterum; dum superaverit avaritiam, subit tertium; et tot gradibus evehitur quot vitiis fuerit absolutus. Sic per quintam speciem definitionis, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur, beati facta definitio est; complectitur enim quid sit beatus, cui est auxilium abs te, Domine.