monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 10
Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saeculum saeculi laudabunt te. Quid muneris conferant altaria illa praedixit. Nam si beatus hic habeatur, cui ad tempus omnia secunda procedunt, nec aliqua adversitate concutitur, quid de illa beatitudine sentiamus, cui nec in qualitate, nec in perennitate quidquam simile reperitur? Sed quia humanis verbis hoc bonum non potest explicari, tamen unde proveniat non tacetur. Dicit enim, laudabunt te. Inde est quippe illa beatitudo mirabilis, quam ut aeternam intelligeres, subiecit, in saeculum saeculi. Sed qualis, rogo, illius saeculi ventura laetitia est, ubi dabitur copiose gaudere, et nunquam ab ea posse discedere?