monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 9
Altaria tua, Domine virtutum: Rex meus et Deus meus. Versus hic ad superiora respondet. Ait enim: Altaria tua, Domine virtutum, ubi iungendum est quod in primo versu psalmi dictum est, Quam amabilia sunt! Quae figura dicitur ἀπὸ κοινοῦ, id est, a communi, quando dicta superius ad inferiora respondent. Sed quoniam anterius dixerat domum passeris, et turturis nidum, quid in eis intelligere debuissemus ostendit. In his enim altaribus quasi in domum gratissimam gratulatur fidelis anima: in his altaribus carnis opera, quae tamen sunt sancta, reponuntur. In illo altari spes firmissima collocatur, in quo beatorum animae velut in quodam perenni prandio conviviis coelestibus epulantur: ubi satietas magis incitat, nec beata esuries aliquando discedit. Addidit etiam, Rex meus et Deus meus. Rex a regendo dicitur; Deus videlicet a creando; quamvis et timorem tale nomen indicare monstretur.