monumenta.ch > Lucanus > csg863.222 > bnf8041.186 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 8
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos. Cum superius animam corpusque dixerit in Domini exsultatione gaudere, hic avium ista duo genera ad quamdam similitudinem commendandam posuisse dignoscitur. Passer est nimia velocitate celerrimus, qui in silvis habitare non patitur, sed domum sibi in parietum foraminibus desideranter exquirit, quam dum invenerit nimio gaudio laetus exsultat, quia se diversarum adversitatum ulterius patere non credit insidiis. Sic anima iucundatur, dum in coelorum regna mansionem suam senserit esse praeparatam. Turtur vero abstinentiae moderatione castissimus est, qui una tantum copulatione contentus, filiis suis nidum aedificare cognoscitur; qui non ut passer praeparatam domum reperit, sed novam sibi de quibusdam particulis fabricare contendit. Huic caro nostra non irrite comparatur, quae opera sua in Domini gaudet posuisse mandato. Per hanc enim evenit, ut ieiuniorum sacrificia suaviter offerantur, ut cibum pauperibus demus, et sepeliamus defunctos, aegrotis serviamus, positos in carcere visitemus, et caetera pietatis officia, quae corporalibus noscuntur ministeriis explicari. Alii turturem sanctae applicaverunt Ecclesiae: quoniam praeter Christi Domini alterius nescit habere consortium.