monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 16 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 7
Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Quiquid contra humanas vires assumitur, defectus ibi pro rerum magnitudine reperitur. In illud enim necesse est deficiat, quo mens directa ad praesens non potest pervenire. Cogitabat quippe vir iste sanctissimus Domini virtutes et praemia, beatitudines illas coelestes et gaudia, Ierusalem ex mortalibus populis immortaliter laetantem; et necesse erat ut in suis gaudiis sensus ipse succumberet, qui ad rem desideratam e vestigio non poterat pervenire. Sed quam robustus sit iste defectus, quam fortissima lassitudo, consequenter exponit, dicendo: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Quamvis enim utraque pertinere videantur ad carnem, cor tamen ad intelligentiam referri posse non dubium est. Nam cuius sapientiam proferre volumus, eius cor sine dubitatione laudamus. Utraque enim quibus constat humanitas, id est corpus et anima, in coelestem dicit erupisse laetitiam. Sed advertendum est vir iste quanta fuerit sanctitate praeclarus, ut non solum eius anima, verum etiam caro, quae plus praevaricationis vitio probatur obnoxia, in exsultationem Domini felici sorte proruperit: praevidens bona futuri saeculi, quae eius se credebat largitatibus adipisci.