monumenta.ch > Hieronymus > csg75.141 > sectio 1 > csg51.199 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 6
Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! Filius Core spirituali fecunditate regeneratus, et torcularibus Ecclesiae competenter expressus, ad futuram Ierusalem desiderat pervenire: in qua iam nulla sint pondera tribulationum, sed beatitudine secura, imperturbata felicitate potiatur. Dicendo, Quam, magnitudinem rei exprimere non potuit; sed dedit hoc infinitissime sentiendum. Quis enim possit comprehendere quo ambitu aut afflictus requiem, aut aeternitatem conditio mortalitatis exposcat? Nam quod dicit, Domine virtutum, nescio quam ibi magnam sensit inesse potentiam; ut quamvis tale munus non potuisset verbis exponere, aliquod tamen ibi bonum ingens esse monstraret. Quae figura dicitur emphasis, quae plus intellectu relinquit utique quam dicatur.