monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 83, 2
Quid significet In finem, frequenter expositum est, et cum superioribus titulis pro torcularibus dixerimus ad Ecclesiam pertinere, congruit tamen diligenter inspicere cur Ecclesia visa est tale nomen accipere. Uva pendens atque intacta, et olivae bacca in arbore constituta suavissimi saporis sui non indicant dignitatem, sed cum ad torcular utraque pervenerint, nimioque pondere compressa detumuerint, tunc fructus dulcissimi liquoris emanant, qui in follibus suis reconditi non patebant. Sic Ecclesia Dei cum afflictionibus persecutionibusque conteritur, declarantur merita sanctorum, quae quietis temporibus cognita non fuerunt. Istius ergo torcularis pressura sanctificat, contritio meliorat, cuius labor coelestis fructus est, et poena praesens requies sempiterna. Nec illud vacat quod in octavo et in octogesimo, et hic, tantum pro torcularibus positum est. Significat enim ad sanctam Trinitatem hoc mysterium Ecclesiae pertinere, quod trini numeri repetitione sacratum est. Core vero calvitium interpretari supra iam dictum est. Cuius nominis interpretatio denuntiat Calvariae locum, ubi Christum Dominum constat esse crucifixum. Et ideo filii Core, Christiani modis omnibus indicantur, ex quorum persona psalmus iste cantatur. Et intende quod de pretiosissima charitate Domini psalmus iste secundus est, quae nos supra omnia gratiae divinae consociat.