monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 25
Meminerimus hunc Asaph non frustra undecim psalmis superioribus introductum, ut corda durissima Iudaeorum frequenti Synagogae ipsius voce verberata mollescerent, crescerentque vel ipsi nomini cui videbantur esse devoti. Quapropter adest cura praedicantium, si sibi non impediat obstinatio perditorum. Omnia de Domini incarnatione perfecta, omnia de gentium credulitate manifesta sunt. Iudicii tempus restat, quod omnes generaliter sustinemus; sed antea oportet credere, ne ibi possit impios ultio praedicta damnare.