monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 23
Vers. 18. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. Cognoscant ad genus respicit utrumque peccantium, sive qui obstinatione sua perituri sunt, sive qui adhibita satisfactione liberantur. Omnes enim cognoscunt omnipotentiam Domini, quia ipse est solus Altissimus, dum ipsum cognoverint et conversis parcere, et obduratos aeterna ultione damnare.