monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 22
Confundantur et conturbentur in saeculum saeculi; et revereantur et pereant. Redit iterum ad pertinaces, qui Dei munera non habebunt. Possunt enim aliqui in hoc saeculo salutariter confundi et erubescere, quando conversionis dona percipiunt. Confunduntur autem et conturbantur in saeculum saeculi, qui aeterna ultione damnandi sunt. Sequitur, et revereantur et pereant. Ipse sensus est quem superius dixit: quia ibi reverendo non proficiunt, sed pereunt qui ad aeternum supplicium destinantur.